- STEPHANOS
- STEPHANOSapud Plin. l. 15. c. 30. lauri genus, quae Graecis ςτέφανος Α᾿λεξάνδρου, corona Alexandri, dicta est, vide supra ubi de Alexandrea Lauro. Στέφανος enim corona, alias ςτέμμα et ςτέφος: quas voces tamen qui subtilius distinguunt, ςτεφάνους vocant coronas in sacris certaminibus publicaque laetitiâ reportari ac gestari solitas: ςτέμματα, coronas sacras, quas Sacerdotes, cum cultu divinô defungebantur, gerebant, item quibus victimae coronabantur: ςτέφη vero, coronas funebres, et quarum in exsequiis usus fuit, uti videre est apud Car. Paschalium in Coronarum libris. Translata dein vox ad alia: Sic Στέφανος Ἐπιγραμμάτων, nomen fuit libri a vetustissimo Poeta Meleagro compositi, quem quod ex omnibus antiquis Epigrammatibus contexuisset ordine alphabeticô positis eorum nominibus ac singulis Poetis cum totidem floribus comparatis, hôc titulo insiguivit. Ad cuius exemplum, Philippus postea parem Epigrammatum Στέφανον composuit, et vulgavit, ex omnibus Poetis, qui post Meleagrum ad suam usque aetatem vixêre. Eos sequutus Agathias similem Epigrammatum συναγωγην` concinnavit, ex recentioribus compilatam Epigrammatariis, eamque sub certis materiarum titulis redactam, Στέμμα vocavit, item Συλλογὴν et Κύκλον. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 848. et 849. uti de ςτεφάνῳ πτερίνῳ in galea, p. 546. de ςτεφάνοις urbium, p. 63. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.